All content for Philologia Perennis is the property of Tom Keeline and Patrick Owens and is served directly from their servers
with no modification, redirects, or rehosting. The podcast is not affiliated with or endorsed by Podjoint in any way.
Series sermonum in quibus de lingua Latina, de litteris Latinis, de rebus denique Latinis Latine disserimus. A Patricio Owens et Thoma Keeline edita.
In quo colloquimur de uotis susceptis quae ad nouum annum spectant ac magnam mouemus quaestionem: qui textus Latinos legere atque intellegere uelint, eos quantum etiam in litteris Graecis uersari oportet?
In quo Thomas solus breuiter de ualetudine sua, de schola quadam futura, de carmine iucundo (et grammatico!) loqui conatur.
Fruamini feriis hiemalibus!
Ligamen ad carmen ("La perifrastica passiva"): https://youtu.be/FqUHqK2OeFY
Tertius sermo, in quo de itineribus aestiuis colloquimur. mentio fit illius Reginaldi Foster, conuenticulorum, aquae frigidae, castellorum Caledonicorum -- quidquid hac aestate fecimus huius sermonis farrago est.