Bene venistis in hunc sermonem decimum alterum quo fere nihil dico! Immo, libere loquor aliquantum super studiis doctoralibus jam confectis (i.e. primum vos alloquor Doctor Philosophiæ!) & officiis meis nuperrimis. Mentionem facio pelliculæ Saturæ Lancis quam invenire potestis hic: https://www.youtube.com/watch?v=iNbsJ-QimQo.
Si me non nostis, sum Matthæus, epidemiologus Londiniensis apud Universitatem Collegium Londiniensem. Valde mihi placet et Latine loqui et divulgare res epidemiologicas. Si vultis plura de me discere vel ad me litteras mittere, plura invenietis apud www.matthewjayepi.com. Licet quoque me sequere apud Pipiatorium @SalviSitsPod.
Gaudeo vos adesse. Salvi sitis!
Præbeo argumentum hujus novi sermonis, vel potius hujus seriei acroamatum, de epidemiologia. Epidemiologia est scientia salutis in populis definitis. Hoc in sermone exemplum investigationis epidemiologicæ auferro de delore longo apud senes Britannos et de inæquitatibus distributionis doloris longi. Fortasse nimis compendiosus locutus sum de hac re ergo in votis habeo fusius de hac investigatione loqui in sermone proximo.
Et loquor - versimiliter nimis! - de me et cur linguam Latinam didici. Potestis plura audire de causis hujus et rationibus quibus usus sum linguæ Latinæ discendæ apud acroama Musæ Pedestris.
Utinam placeat! Sunt nonnulla Latinitatis menda quæ rogo ut ignoscatis. Est novum inceptum ergo, quæso, me certiorem facite quid censeatis!
Salvi sitis!
Opera recitata:
Music copyright Scott Holmes Music.